- CONTOPAECTES
- CONTOPAECTESGraece Κοντοπαίκτης, apud Balsamonem in Can. 51. Propter horum autem Canonum poenas videntur excogitatt ludi Imperiales, Contopaectes scilicet, Hastiludium est seu Troiae ludus Macris Fratribus, in Hierolex. de quo passim in vocibus Hastiludium, Torneamentum, Tibia. Sed aliud suadet aenigma Graecum, quod Iuliano Apostatae tribuit liber Regiae Bibliothecae, cum hoc lemmate:Ι᾿ουλιανοῦ τȏυ δυςςεβοῦς εἰς Κοντοπαίκτην.Ε᾿ςτί τι δένδρον τῶ ἀνακτόρων μέσον,Οὗ ῥίζα καὶ ζεῖ, καὶ λαλεῖ καρποῖς ἅμα.Μίᾳ δ᾿ εν ὥρᾳ καὶ φυτεύε ται ξένωςΚαὶ καρπὸν αὔξει, καὶ τρνγᾷται ῥιζόθεν.Cui interpretationis vice inserviunt verba Chrysostomi, Τί ἄι τις ἐίποι περὶ ενείνων τῶ ἀνδρῶν, οἱ κόντον ἐπὶ μετώπου βαςτάζοντες, καθάπερ δένδρον ἐῤῥιζωμεν´ον ἐπὶ τῆς γῆς, οὕτως ἀκίνητον διατηροῦσιν, ὥςτε παίδια μικρὰ ἐπ᾿ ἄκρου τȏυ ξύλου παλαίειν ἀλλήλοις. παραςκ ἐυαζουσι δὲ τὰ μέτωπον μόνον, δεσμοῦ παντὸς ἀσφαλέςτερον; Quid dicamus de hominibus illis, qui, contum in fronte gerentes, velut arborem in terra radicatam, ita immobilem tenent, ut pueruli exigui in sumno ligno lusitent et luctentur secum invicem. Praeparant autem frontem solam, ut omni vinculô sit tenacior. Nempe radix homo est, qui conto subest, quae vivit et loquitur. Fructus, pueruli sunt in summo conto lnsitantes, et luctantes, qui pariter cum radice loquuntur et vivunt. Intra unius horae spatium arbor illa erigitur ac radicitus eruitur, post finem scil. ludicri, depositô contô et abiectô. Meminit ludi huius quoque Diomedes Grammaticus Scholiis in Dionysium Thracem, vetustissimum Grammaticum, qui intra exempla ματαιοτεχνίας, κοντοπαίκτην quoque cum aliis θαυματοποιοῖς recenset. Alius erat κοντακοπαίκτης, de quo supra. Vide Salmas. ad Solin. p. 1032.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.